|
Tertiusdecimus articulus est quod Deus non potest nec vult movere
aliquod corpus immediate.
Iste articulus implicite proponitur. Ex una parte dicitur quod Deus
sua virtute potest omne corpus immediate movere; quod non video quin
repugnet ei quod dicitur, quod non potest corpus movere immediate,
referatur ad hoc quod subditur. Ita quod movere quod est divisibile et
mensuratum tempore sit actio Dei, quae est ejus essentia
simplicissima; hoc enim Deus nec facere nec vult quod ejus actio quae
est sua essentia sit divisibilis et tempore mensurata. Sed cum dicitur
Deus movet aliquod corpus, per hoc verbum movet non importatur actio
divisibilis et tempore mensurata, sed actio simplex, quae est sua
essentia: nam non solum Deus sed etiam quilibet intellectus movet per
imperium, ut supra dictum est. Imperium autem intellectus nihil est
aliud quam conceptio effectus ordinata ad implendum. Velle autem et
intelligere Dei non est aliud quam ejus essentia: unde sicut actio qua
Deus creavit res, ita et actio qua Deus potest immediate movere
corpus, nihil est aliud quam ejus intelligere et ejus velle.
|
|