|
Octavusdecimus articulus est quod omnia miracula quae fiunt ab aliqua
creatura ministerio, fiunt auctoritate divina, id est per virtutem
divinam, sine qua nihil fieri potest.
Hoc verum est, si intelligatur de veris miraculis et dico vera
miracula quae nulla naturali virtute alicujus creaturae perfici
possunt. Sunt tamen aliqua miracula non simpliciter, sed quoad
aliquos, qui eorum causas ignorant; sicut quaedam etiam arte humana
facta, miracula ignorantibus artem videntur, et multo magis arte
angelica, et talia possunt fieri virtute alicujus creaturae, licet non
exclusa virtute divina.
|
|