|
Primus articulus est quod Angeli sunt motores caelestium corporum.
Super quo duxi taliter respondendum quod hoc non solum a philosophis
multipliciter est probatum, verum etiam a sacris doctoribus evidenter
asseritur. Dicit enim Augustinus in III de Trinitate, quod sicut
corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora quodam ordine
reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae rationalem. In libro
etiam LXXXIII quaestionum dicit: unaquaeque res visibilis in hoc
mundo habet potestatem angelicam sibi praepositam. Gregorius etiam
dicit in IV dialogorum quod in hoc mundo visibili nihil nisi per
creaturam invisibilem disponi potest.
|
|