|
Nonusdecimus articulus est quod post diem judicii corpora sanctorum
erunt incorruptibilia tribus modis; scilicet per divinam justitiam,
item per gloriam, item per naturam sive naturaliter.
Hoc quidem quantum ad duo prima calumniam habere non potest; quantum
autem ad tertium posset habere calumniam, si intelligatur quod ad
corruptionem humani corporis sola natura sufficiat, quasi corruptio
humani corporis ex natura causetur sicut ab agente. Non enim ad hoc se
extendit virtus alicujus naturae creatae ut rebus corruptibilibus
incorruptibilitatem possit conferre. Dictum est etiam supra quod
secundum ordinem naturae corpora humana et omnia corpora mixta cessante
motu caeli dissoluta corrumperentur. Immortalitas ergo humanorum
corporum post resurrectionem non erit ex virtute naturae, sed ex
virtute divina, per quam corpora humana conservabuntur in esse. Sed
verum est quod naturalis causa corruptionis, quae est motus caeli,
subtracta erit. Motus enim caeli sicut est causa generationis et
conservationis mixtorum corporum, ita etiam est causa corruptionis
eorum. Supposita ergo conservatione humanorum corporum per virtutem
divinam, non erit aliqua causa agens ad corruptionem. Et secundum hoc
aliquo modo posset sustineri quod illa incorruptio esset per naturam:
quia scilicet causa naturalis corruptionis subtracta erit: eo modo
loquendi quo dici posset, quod submersio navis est per gubernatorem,
quia per ejus essentiam periclitatur.
|
|