|
Vicesimus primus articulus est quod corpora damnatorum cum erunt in
Inferno erunt passibilia, et patientur ab igne Inferni, quia
recipient speciem ignis Inferni per modum afflictivi vel laesivi.
Hoc non video quam calumniam habere posset. Si enim impassibilitas
ponitur communiter dos corporis gloriosi, consequens est quod corpora
non gloriosa passibilia erunt. Quod autem speciem ignis in se per
modum afflictivi recipiant, hoc negari non potest nisi ab eo qui negat
huiusmodi corpora ignem Inferni sentire. Necesse est enim speciem
sensibilis fieri in sensu ad hoc quod sequatur afflictio.
|
|