|
Vicesimus secundus articulus est quod potest disputari in scholis an
anima Christi et omnes aliae animae rationales sint ex traduce.
Non video cur hoc non liceat; nisi forte in casu si ex hoc apud
aliquos scandalum oriretur; sicut aliquando contingit quod aliqui
supplices audientes etiam de hiis quae sunt fidei, disputari in
scholis, credunt ea ratione de his disputari, quasi dubitetur de fidei
veritate. Sed in tali casu posset disputans ad hanc opinionem
amputandam protestari quod disputaret non propter dubitationem de
veritate, sed propter inquirendam veritatis rationem.
|
|