|
Vicesimus tertius articulus est quod Christus principaliter non
venerit tollere nisi peccatum originale. Ad quod dicendum est quod
Christus principaliter venit ad introducendum homines in vitam
aeternam, sicut dicit ipse Joan. X, 10: ego veni ut vitam
habeant; unde omne impedimentum vitae aeternae venit removere ex
consequenti et ideo venit tollere omne peccatum.
Sed sicut bonum commune est melius quam bonum particulare unius, ita
malum multorum est pejus; unde principalius venit tollere peccatum
originale quod totam humanam naturam infecerat, quam singulorum
particularia peccata: unde super illud Joan. I, 29: ecce qui
tollit peccatum mundi, dicit Glossa: peccatum mundi dicitur originale
peccatum est quod commune totius mundi, et infra: quod originale et
omnia peccata superaddita gratia relaxat. Melius ergo dicendum videtur
affirmative quod Christus venit principalius tollere originale peccatum
quam alia quam negative; sicut ponitur quod Christus principaliter non
venit tollere nisi originale peccatum: nam etiam tollere actualia
peccata pertinet ad principalem intentionem Christi, qui venit mundum
salvare, secundum illud Luc. V, 32: veni vocare peccatores in
poenitentiam.
|
|