|
Vicesimus quartus articulus est quod Infernus est in centro vel circa
centrum terrae.
Circa quod nihil mihi temere asserendum videtur, praecipue cum
Augustinus neminem arbitretur scire in quo loco sit. Non enim aestimo
quod sit in centro terrae, quia ille est locus, quo naturaliter
feruntur gravia: nec videtur intentionem non frustrari, convenienter
dici quod sequeretur, si ad centrum corpora gravia non pervenirent.
Et iterum si naturaliter terra circa centrum esset concava, non posset
assignari naturalis causa quae totum pondus terrae sustineret, ne
perveniret ad centrum. Si autem dicatur hoc miraculose fieri divina
virtute, nulla subest miraculi ratio. Praeparatio autem Inferni ab
initio mundi fuit, secundum illud Isai. XXX, 33: praeparata
est ab heri Tophet, secundum expositionem Glossae. In prima autem
rerum institutione non est considerandum quid Deus facere possit, sed
quid natura rerum habeat ut fiat, sicut Augustinus dicit II super
Genes. ad litteram. Non autem dicitur Christus descendisse ad
infimas partes terrae sed ad inferiores; ad cujus veritatem sufficit
qualitercumque inferiores nobis dicantur.
|
|