Articulus 25

Vicesimus quintus articulus est quod possit sciri distantia a superficie terrae usque ad Infernum, supposito Infernum esse in centro vel circa centrum terrae.

Puto sciri posse distantiam a superficie terrae usque ad centrum, non tamen usque ad Infernum, quia non credo ab homine sciri ubi sit Infernus.