|
Vicesimus sextus articulus est an corpus spermatis, cum quo exit
spiritus, qui est virtus principii animae, est separatum a corpore et
est res divina et talis dicitur intellectus sic potest vel debet
exponi: id est ille spiritus sive virtus formativa dicitur intellectus
per similitudinem, quia sicut intellectus operatur sine organo, ita et
illa virtus.
Hanc expositionem Commentator ponit in VII Metaph. super illud:
ergo sicut dictum est quod in substantiis est principium et cetera, et
sunt haec ejus verba. Ideo dicit Aristoteles in libro de animalibus
quod virtutes quae sunt in seminibus, sunt similes intellectui,
scilicet quia agunt actione intellectus, et quod istae virtutes
assimilantur intellectui in hoc quod non agunt per instrumentum
corporale.
|
|