|
Secundus articulus est quod aliqui estimaverunt semper infallibiliter
hoc esse probatum.
Ad hoc respondeo quod libri philosophorum hujusmodi probationibus
abundant, quas ipsi demonstrationes putant; mihi igitur videtur quod
demonstrative probari potest quod ab aliquo intellectu corpora caelestia
moveantur, vel a Deo immediate vel mediantibus Angelis; sed quod
mediantibus Angelis ea moveat, magis congruit ordini rerum, quem
Dionysius infallibilem asserit, ut inferiora a Deo per media secundum
cursum communem administrentur.
|
|