|
Tricesimus primus articulus est quod facta transubstantiatione
substantiae panis in substantiam corporis Christi naturaliter sine
miraculo in hoc sacramento est sub dimensionibus hostiae, quae
remanserunt, eo quod substantia ex hoc quod est substantia, non
prohibetur esse in magna et parva dimensione.
Credo primum esse falsum. Sicut enim non naturaliter, sed miraculose
substantia panis in substantiam corporis Christi convertitur; ita
etiam miraculose sub dimensionibus conservatur et non naturaliter. Ut
Augustinus enim dicit VIII super Genes. ad litteram, Deus eo
modo conservat res quo eas operatur. Non enim est sicut aedificator,
qui operatur tantum ad domus factionem et postea eam dimittit; sed
Deus continue certam rem operatur. Quod autem pro ratione inducitur
quod substantia ex hoc quod est substantia, non prohibetur esse in
magna et parva dimensione, non est sic intelligendum, quod de ratione
cujuslibet substantiae sit quod possit esse in magna vel parva
dimensione; sed contrarium non est de ratione substantiae in quantum
est substantia; sicut non est de ratione animalis quod sit rationale;
non tamen est de ratione animalis quod sit sine ratione. Sic ergo
esset de ratione substantiae quod non prohiberetur esse in parva vel
magna dimensione, sequeretur quod substantia corporis Christi secundum
suam naturam haberet ut esset aequaliter sub magna vel parva
dimensione. Sed quia hoc non est de ratione substantiae, quod possit
esse in magna vel parva dimensione, nec tamen est vel contra rationem
substantiae, patet quod substantiam corporis Christi in magna vel
parva dimensione, non implicat contradictionem, si aliquid attribuatur
alicui quod repugnat ejus rationi. Ad hoc ergo inducitur illa ratio
quod excludatur contradictio, non ad hoc quod ostendatur esse
naturale.
|
|