|
Tricesimus quartus articulus est quod corpus Christi in hoc sacramento
ad motum hostiae non movetur.
Verum est quod non movetur per se vel per accidens in loco; quia nec
hoc modo est in loco in quo est sacramentum, sicut corpora sunt in loco
per se vel per accidens, cum aliam habeat comparationem ad dimensiones
sacramentales quam corpus ad dimensiones proprias secundum quas movetur
per se et ad vehiculum, secundum quod movetur per accidens. Sed eo
modo quo convenit corpori Christi esse in loco ratione dimensionum
sacramentalium, convenit sibi moveri in loco.
|
|