|
Tricesimus quintus articulus est quod species sacramentales sine
subjecto remanentes possunt naturaliter agere, immutare et corrumpi,
sicut prius.
Quantum ad aliquid verum est et quantum ad aliquid non. Nihil enim
potest agere vel pati nisi praesupposito suo esse. Quod autem in esse
conserventur absque subjecto, miraculosum est; et quantum ad hoc actio
consequens miraculosa est, et similiter passio, sed supposita
conservatione in esse actio procedit ulterius secundum habitudinem
naturalem et etiam quodam modo passio, secundum quod dimensio
miraculose subsistens, miraculose habet officium subjecti et materiae,
cujus est pati.
|
|