|
Ultimus articulus est quod omnes cogitationes cordis quae habent
imagines in phantasia vel quas concomitantur aliquae passiones in
corpore, Daemones scire possunt.
Puto hoc verum esse de illis cogitationibus quas comitantur aliqui
motus corporales quicumque et hoc etiam Augustinus dicit in libro de
divinatione Daemonum: hominum, inquit, dispositiones Daemones non
solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, consignant;
quae dum ex anima exprimuntur in corpore, tota facultate perdiscunt,
et de hoc verbo in libro Retractationum faciens mentionem, sic dicit:
dixi hoc audaciore asseveratione quam debui; non pervenire ista ad
notitiam Daemonum, per nonnulla etiam experimenta compertum est. Sed
utrum signa quaedam dentur ex corpore cogitantium illis sensibilia, nos
autem latentia, aut alia vi spirituali cognoscant, aut difficillime
potest ab hominibus, aut omnino non potest inveniri. Sed si
spirituali vi cogitationes cognoscunt, multo magis motus corporales,
ex quibus etiam homines interdum interiores dispositiones cognoscunt:
unde secundum non excludit primum, sed amplius dicit. Solas autem
species in phantasia existentes non reputo sufficiens esse ad hoc quod
Daemones cogitationes humanas cognoscere possint; quia homo virtute
rationis et liberi arbitrii potest una specie in vi imaginativa
conservata multipliciter uti ad diversas cogitationes, vel etiam
totaliter actu non uti. Haec igitur carissime, quae ad articulos a
vobis transmissos respondeo, diffusius quam petistis; non enim
absolute responderi poterat ad ea quae diversum sensum poterant
continere; praesertim cum non scripseritis quid contra huiusmodi
articulos obiiceretur. Sic enim potuisset, et absolutius et certius
responderi. Valeat caritas vestra diu et pro hoc labore mihi orationum
suffragia rependatis.
|
|