|
Tertius articulus est quod Angeli movent caelestia corpora suo
imperio, potestate sibi a Deo tradita.
Super quo quid dubium esse possit, plene non video. Non enim aestimo
aliquem dubitare quin omne quod Angeli faciunt, operentur potestate a
Deo donata. Si vero hoc convertatur in dubium quod dicitur eos movere
caelestia corpora suo imperio, irrationabilis dubitatio videtur. Non
enim possunt movere aliquod corpus per contactum quantitatis, cum sint
incorporei, sed per contactum virtutis. Nihil autem est altius in
Angelis quam eorum intellectus, cum et ipsi a Dionysio intellectus
vel mentes nominentur: unde eorum motiones a virtute intellectus
procedunt. Ipsa autem conceptio intellectus, secundum quod habet
efficaciam aliquid transmutandi, imperium nominatur; unde si movent,
nullo modo nisi per imperium movere possunt.
|
|