|
Quartus articulus est quod Angeli moventes corpora caelestia sint de
ordine virtutum.
Hoc quidem et mihi videtur: praecipue si ordo virtutum dicatur medius
ordo secundae hierarchiae, ut Dionysius vult. Hic enim ordo primum
locum tenet inter exequentes exteriora ministeria: unde et Dionysius
dicit VIII cap. caelestis hierarchiae quod nomen virtutum ostendit
divinam quandam et inconcussam fortitudinem ad omnes deiformes
operationes. Nihil autem in exterioribus ministeriis majus esse
videtur quam dispositio universalium causarum: unde maxime videtur
administratio caelestium corporum ad ordinem virtutum pertinere. Unde
Origenes exponens illud Matth. XXIV, 29 virtutes caelorum
commovebuntur, dicit quod conveniens est caelorum rationabiles virtutes
pati stuporem, remotas scilicet a primis functionibus suis. Hoc tamen
omnino asserendum non videtur.
|
|