|
Septimus articulus est quod Angelus habeat virtutem infinitam
inferius.
Hoc potest et bene et male intelligi. Si enim sic intelligatur quod
Angelus habeat infinitam virtutem supra ea quae infra ipsum sunt, est
falsus et erroneus intellectus; sic enim posset creare aliquid infra
se, et convertere quodlibet in quodlibet, quod patet esse falsum.
Est ergo sic intelligendum quod virtus Angeli consequitur naturam
ipsius. Sicut ergo finitum et infinitum invenitur in natura ejus, ita
et in virtute. Habet autem Angelus finitam naturam secundum
operationem ad suum superius quod est Deus, qui est ens et bonum
infinitum, cujus similitudo in Angelo participatur finite; cum tamen
Angelus non habeat formam in materia, non limitatur vel contrahitur
per aliquam naturam, sicut formae materiales. Unde virtus Angeli
finita est secundum quod extenditur ad determinatos effectus, prout
participat finite similitudinem primae causae; est tamen infinita
quantum ad hoc quod non contrahitur virtus ejus ad agendum secundum
exigentiam materiae vel organi corporalis, sicut formae materiales et
corporeae, et hoc modo etiam dicendum est quod habet virtutem infinitam
duratione ex parte post, quia potest in perpetuum durare ejus natura,
non enim ejus duratio aliquo modo temporis mensuratur.
|
|