|
Reverendo in Christo patri fratri Ioanni magistro ordinis fratrum
praedicatorum, frater Thomas de Aquino cum debita reverentia seipsum
ad obedientiam promptum. Paternitatis vestrae litteras feria quarta
ante Pascha recepi, dum Missarum solemnia agerentur, multos
articulos interclusa schedula continentes, quibus singulis mihi
respondendum mandabatis, responsionis forma taxata: an scilicet sancti
sint illius sententiae vel opinionis quam continet articulus. Et si
sancti sint vel non illius sententiae vel opinionis quam articulus
continet; an ego illius opinionis vel sententiae. Et si non sim, an
tolerabiliter dici possit. Quibus articulis statim sequenti die
secundum formam a vobis traditam, praetermissis aliis occupationibus,
secundum quod mihi occurrit, respondere curavi. Fuisset tamen mihi
facilius respondere, si vobis scribere placuisset rationes, quibus
dicti articuli vel asseruntur vel impugnantur. Sic enim potuissem
magis ad intentionem dubitantium respondere. Nihilominus tamen,
quantum percipere potui, in singulis ad id quod dubitationem facit,
respondere curavi; hoc tamen in principio protestans, quod plures
horum articulorum ad fidei doctrinam non pertinent, sed magis ad
philosophorum dogmata. Multum autem nocet talia quae ad pietatis
doctrinam non spectant, vel asserere vel negare quasi pertinentia ad
sacram doctrinam. Dicit enim Augustinus in V Confess., cap. V:
cum audio Christianum aliquem ista, scilicet quae philosophi de caelo
aut stellis, et de solis et lunae motibus dixerunt, nescientem, et
aliud pro alio sentientem, patienter intueor opinantem hominem: nec
illi obesse video, cum de te, domine creator omnium nostrum, non
credat indigna, si forte situs et habitus creaturae corporalis
ignoret; obest autem, si haec ad ipsam pietatis doctrinam pertinere
arbitretur, et pertinacius affirmare audeat quod ignorat. Quod autem
obsit, manifestat Augustinus in I super Genesim ad litteram, cap.
XIX: turpe est, inquit, nimis et perniciosum, ac maxime
cavendum, ut Christianum de his rebus quasi secundum Christianas
litteras loquentem ita delirare quilibet infidelis audiat, ut,
quemadmodum dicitur, toto caelo errare conspiciens risum tenere vix
possit. Et non tam molestum est quod errans homo videatur; sed quod
auctores nostri ab eis qui foris sunt, talia sensisse creduntur; et
cum magno eorum exitio de quorum salute satagimus, tamquam indocti
reprehenduntur, atque respuuntur. Unde mihi videtur tutius esse ut
haec quae philosophi communius senserunt, et nostrae fidei non
repugnant, neque sic esse asserenda ut dogmata fidei, licet aliquando
sub nomine philosophorum introducantur; neque sic esse neganda tamquam
fidei contraria; ne sapientibus huius mundi contemnendi doctrinam
fidei, occasio praebeatur.
|
|