|
Quintus decimus articulus est, an Angelus habeat virtutem infinitam
inferius.
Ad quod dicendum, quod hoc potest capi dupliciter. Uno modo quod
virtus Angeli non sit comprehensibilis ab aliquo inferiorum; et hoc
modo inducitur in libro de causis, et a philosophis Platonicis: et
Dionysius dicit, VI cap. caelestis hierarchiae: quot quidem sunt
et quales supercaelestium substantiarum ornatus, et qualiter secundum
ipsas hierarchiae perficiuntur, solam manifeste scire dico deificam
ipsarum hierarchiam; praeterea et ipsas cognovisse proprias virtutes et
illuminationes, et ipsorum sanctam et supermundanam bonam
ordinationem. Impossibile est enim nos scire supercaelestium mentium
ministeria. Hoc enim dicitur esse unicuique infinitum quod est ei
incomprehensibile. Alio modo potest sic intelligi quod habeat
infinitam virtutem supra ea quae infra ipsum sunt; et hoc est falsum et
erroneum. Posset etiam dici virtus Angeli infinita inferius, quia
non est finita per aliquam materiam corporalem in qua recipiatur, sicut
sunt finitae virtutes formarum materialium. Est tamen simpliciter
finita virtus Angeli secundum mensuram suae essentiae, quae finita
est.
|
|