|
Sextus decimus articulus est, an Angelus possit movere totam molem
terrae, et usque ad globum lunae, licet nunquam moverit vel moturus
sit.
Videtur mihi dicendum, quod naturali sua virtute hoc non potest: quia
nulla virtus creaturae potest immutare ordinem principalium partium
universi, ad quem pertinet quod terra sit in medio locata. Videtur
tamen mihi contrarium posse tolerari absque fidei periculo, si tamen
referat intentionem suam ad ponderis quantitatem, non ad praedictum
ordinem universi. Certum est enim quod naturali sua virtute Angelus
potest alicuius ponderis terram movere; sed usque ad quanti ponderis
quantitatem movere possit, non potest a nobis determinari. Si autem
quaeritur de motu circulari, per quem dictus ordo non variatur,
videtur quod naturaliter terra quiescat, ut vult philosophus in Lib.
de caelo.
|
|