|
Primus articulus in schedula propositus, est, an Deus moveat aliquod
corpus immediate.
Ad quod respondendum videtur, quod ordo communis divinitus institutus
hoc habet, ut corporalis creatura ab ipso moveatur spiritu mediante.
Dicit enim Augustinus in III de Trinit., cap. IV:
quemadmodum corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora
quodam ordine reguntur, ita omnia corpora per spiritum vitae
rationalem; et VIII super Genes. ad litteram, cap. XXII,
dicit quod Deus spiritualem creaturam corporali praeposuit. Neque
tamen divina potentia est huic ordini alligata, quin possit quandoque
praeter ordinem causarum secundarum aliquid agere, cum sibi placuerit;
ut patet in operibus miraculosis. Dicit enim Augustinus, XXVI
contra Faustum: appellamus naturam cognitum nobis cursum solitum
naturae, contra quem Deus cum aliquid facit, magnalia vel mirabilia
nominantur.
|
|