|
Vigesimus tertius articulus est, an similiter omnia animalia
irrationalia.
Ad omnia ista est eadem responsio. Ut enim dictum est, superiora
corpora per suum motum et lumen sunt causa generationis et corruptionis
et vitae corporalis in inferioribus corporibus. Non est ergo dubium
quin remota tali causa removeatur effectus: praesertim cum valde
consonum fidei videatur, secundum quam ponimus, quod transeunte figura
huius mundi, et motu caeli cessante per voluntatem Dei, sola elementa
innovata remanebunt, et homines immortales effecti erunt virtute
divina. Sed si fiat vis in hoc quod dicitur, in instanti, dicitur
quod licet talis resolutio non sit in instanti, cum sit motus,
principium tamen eius in instanti esse potest.
|
|