|
Vigesimus quintus articulus, an similiter corpora damnatorum.
Ad hoc videtur dicendum, quod cum dicitur aliquid incorruptibile esse
per naturam significatur per naturam esse incorruptionis causam; cum
praepositio per causam designet. Est autem duplex causa: scilicet per
se, et per accidens. Per se quidem causa alicuius est quod directe
est illius causa per suam virtutem, sicut aqua est causa infrigidandi;
per accidens autem est causa alicuius, quod indirecte causat illud,
puta removendo causam contrariam; sicut removens ignem de domo est
causa infrigidationis eius. Cum ergo dicitur cessante motu caeli
corpus hominis esse incorruptibile per naturam, si ly per dicit causam
per se, falsum est: non enim ad hoc se extendit virtus naturae
creatae, ut causare possit incorruptionem corporis ex contrariis
compositi. Si autem dicit causam per accidens, sic aliquo modo verum
est quod dicitur; quia subtracta causa universalis corruptionis
naturalis, subtrahitur corruptio. In hoc etiam sensu melius diceretur
negative quam privative; puta si sic diceretur: cessante motu caeli,
corpus hominis, si divina virtute remaneat, non erit corruptibile per
naturam. Verum, quia semper id quod est per se potius est eo quod est
per accidens, potius videtur dicendum, quod erit corruptibile per
naturam, sed incorruptibile per gratiam, vel iustitiam. Vel si
contrarium dicatur, debet dici cum determinatione sanum sensum
exprimente.
|
|