|
Vigesimus septimus articulus est, an sententia Christi in iudicio
erit corporalis, vel spiritualis.
Dicitur, quod licet utrumque esse possit, probabilius tamen videtur
quod sit spiritualis, quia et alia quae tunc agentur, spiritualiter
divina virtute agentur. Ut enim dicit Augustinus, XX de Civit.
Dei, c. XIV: divina virtute fiet ut cuique opera sua vel bona vel
mala, cuncta in memoriam revocentur, et mentis intuitu mira celeritate
cernantur, ut accuset vel excuset scientia conscientiam, atque ita
simul omnes et singuli iudicentur.
|
|