|
Vigesimus octavus articulus est an Christus venit tollere nisi
peccatum originale principaliter, seu principalius inter omnia peccata
quae tollere venit.
Ad quod dicendum, quod Christus, quantum est in se, venit tollere
omnia peccata. Donum enim Christi, ut apostolus dicit Rom. V,
15, excedit peccatum Adae: nam unum tantum ex uno in
condemnationem; gratia autem ex multis delictis in iustificationem.
Tanto autem principalius contra aliquod peccatum venit, quanto est
maius. Peccatum autem quod originaliter contrahitur, licet sit minus
gravitate et reatu poenae, est tamen maximum communitate, secundum
illud apostoli Rom. V, 12: in quo omnes peccaverunt. Et quantum
ad hoc potest dici, quod Christus principaliter venit tollere
originale: unde super illud Ioan. I, 29: ecce qui tollit
peccatum mundi, dicit Glossa: peccatum mundi dicitur peccatum
originale, quod est commune toti mundo.
|
|