|
Trigesimus primus articulus est, an Infernus sit in centro vel circa
centrum terrae.
Ad hoc dicendum videtur, quod locus Inferni sit infra terram; unde
Augustinus in libro Retractationum II, cap. XXIV dicit: de
Inferis magis, ut videtur, dicere debuissem quod sub terris sint,
quam rationem reddere cur sub terris esse dicantur. Ubi tamen sit
Infernus, an circa centrum terrae, vel circa superficiem, nihil
arbitror ad doctrinam fidei pertinere: et superfluum est de talibus
sollicitari asserendo vel improbando.
|
|