|
Trigesimus tertius articulus est, an illud verbum philosophi de
animalibus Lib. XVI, cap. VI, scilicet: corpus spermatis,
cum quo exit spiritus, qui est virtus principii animae, qui est
separatus a corpore, et est res divina; et talis dicitur intellectus,
sic possit vel debeat exponi, idest: ille spiritus seu virtus
formativa dicitur intellectus per similitudinem, quia sicut intellectus
operatur sine organo, ita illa virtus.
Dicitur, quod illam auctoritatem philosophi hoc modo exponit
Commentator eius Meteororum VII. Nec dicitur res divina quia sit
per essentiam Deus, sed per quandam similitudinis participationem;
sicut quodlibet magnum et admirabile solet dici divinum. Nec video
quid pertineat ad doctrinam fidei, qualiter philosophi verba
exponantur.
|
|