|
Trigesimus quintus articulus est, an aliquid de substantia caeli
intret compositionem corporis vivi et animati.
Dicitur, quod cum aliquid dicitur de substantia caeli, si haec
praepositio de designet causam materialem, sic credo esse falsum, non
tamen periculosum, nec contra fidem. Si autem designet habitudinem
causae efficientis, sic puto non solum esse verum, sed necessarium,
ut patet per auctoritatem Dionysii supra inductam: et hic sensus
determinatur per hoc quod dicitur, per effectum suae virtutis.
|
|