|
Trigesimus sextus articulus est, an corpora sanctorum glorificata
lucebunt plus quam sol, et sol septuplum quam nunc, et corpora
sanctorum septuplum quam tunc sol.
Dicitur ad primum, quod Chrysostomus exponens illud Matth.
XIII, 43: tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno patris eorum,
dicit: non quia ita solum sicut sol, sed quia hoc sidere nihil
lucidius scimus. Alia vero quae sequuntur, non occurrit quare tute
dici non possint; praesertim cum in innovatione mundi certum sit
secundum Catholicam doctrinam quod tota creatura corporalis
meliorabitur, quae revelationem filiorum Dei expectat, ut dicitur
Rom. VIII, 19. Hieronymus etiam dicit super illud Matth.
XXIV, 29: sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum: non
hoc diminutione luminis accidet, cum solem legamus septuplum luminis
habiturum; sed comparatione verae lucis, omnia visui apparebunt
tenebrosa.
|
|