|
Trigesimus septimus articulus est, an Angeli quos vidit Maria
Magdalena circa sepulcrum domini post eius resurrectionem, lacrymabili
voce consolati sint eam.
Ad hoc mihi dicendum videtur, quod ea quae in apparitione Angelorum
contingunt, ad quandam significationem sunt referenda, non ad
proprietatem substantiae ipsorum, ut patet per Dionysium, ult. cap.
Cael. Hierarch.; unde sicut in Scripturis sacris aliqua per
similitudinem leguntur de Deo ad iram vel tristitiam vel aliquid
humanum pertinentia; ita etiam nihil prohibet in apparitionibus
Angelorum aliquid tale propter aliquam significationem demonstrari.
Et licet Angelis resurrectionis nuntiis magis congruant signa gaudii
propter rem nuntiatam, nihil tamen prohibet quin aliqua doloris signa
ostenderent, ut tales se mulieri flenti ostenderent, qualem se ipsam
interius exhibebat, sicut Gregorius dicit de domino apparente duobus
discipulis in effigie peregrini.
|
|