|
Trigesimus octavus articulus est, an homo posset videre oculo mentis
omnia quae aguntur in corde hominis habentia impressionem exterius in
corpore, si haberet visum acutum ut Diabolus.
De hoc ita dicit Augustinus in libro de divinatione Daemonum:
hominum dispositiones non solum voce prolatas, sed et cogitatione
conceptas Daemones consignant; quae cum ex anima exprimuntur in
corpore, tota facilitate perdiscunt; et in libro II Retractationum
c. XXX dicit: pervenire ista ad notitiam Daemonum, per nonnulla
experimenta compertum est. Verum signa quaedam dantur ex corpore
cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia. An autem alia in
speciali cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus, aut omnino
non potest inveniri. Ex quibus patet quod Daemones cogitatione
cordium cognoscere possunt quae per aliquos corporis motus
manifestantur. Nec hoc est mirum, cum etiam subtiles medici per
pulsum deprehendant interiores animae passiones; et dicitur Eccli.
XIX, 26: ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei
cognoscitur sensatus.
|
|