|
Tertius articulus est, an Angeli sint motores corporum caelestium.
His duobus articulis simul respondendum videtur, quia secundus
dependet ex tertio, et tertius ex primo. Si enim corpora reguntur a
Deo mediante spirituali creatura; ad ipsum autem opus regiminis divini
pertinet motio corporum, ut Augustinus dicit, VIII super Genes.
ad litteram, consequens est quod Deus per spiritualem creaturam moveat
caelestia corpora. Et ibi expresse dicit Augustinus: sicut per
tempus et locum movet corpus, ipse tamen per tempus non est conditus
spiritus; ita per tempus movet conditum spiritum ipse tamen nec per
tempus nec per locum motus conditor spiritus. Esse quidem animata
corpora caelestia Damascenus negat in II libro, cap. VI, licet
hoc Augustinus sub dubio relinquat in II super Genes. ad litteram
cap. XVIII. Sed caelestia corpora a spirituali creatura moveri,
a nemine sanctorum vel philosophorum negatum legisse me memini. Hoc
igitur supposito quod Angeli moveant caelestia corpora, hoc in dubium
nulli sapienti vertitur quin omnes motus naturales inferiorum corporum
ex motu caelestis corporis causentur; quod et ratione a philosophis est
probatum, et experimento patet, et auctoritatibus sanctorum
confirmatur: quia, ut dictum est, Augustinus in III de Trinit.
dicit, quod corpora grossiora et inferiora per subtiliora et superiora
quodam ordine reguntur; et Dionysius dicit, IV cap. de divinis
nominibus, quod solis radius ad generationem sensibilium corporum
confert, et ad vitam ipsam movet, et nutrit, et auget et perficit.
Unde consequens est quod omnia quae naturaliter moventur, moveantur
ministerio Angelorum moventium corpora caelestia.
|
|