|
Trigesimus nonus articulus est, an licet ascendendo immediate Mars
sit supra solem quantum ad situm, tamen sit immediate supra lunam
quantum ad dominium in prima hora Martis.
Ad hoc dicendum videtur, quod si dominium Martis et lunae referatur
ad liberum arbitrium, est erroneum. Si autem referatur ad corporales
et naturales res, nulla sequitur absurditas in fidei doctrina. Dicit
enim Augustinus, V de Civ. Dei, c. VI: non usquequaque dici
potest ad solam corporum differentiam afflatus quosdam valere sidereos;
immo etiam hoc verum est secundum ordinem dierum; nam cum septem
planetis septem horae secundum astrologos deputentur, cum
vigintiquatuor horae sint naturalis diei, consequens est ut prima feria
in vigesima secunda hora diei luna dominium habeat, sicut et in prima
eiusdem: unde reincipiendo a Saturno, vigesimatertia hora ei
deputabitur, et vigesimaquarta Iovi, prima diei sequentis Marti
deputabitur. Sed hoc nihil ad doctrinam fidei pertinet nec asserere
nec improbare.
|
|