Articulus 40

Quadragesimus articulus est, an in Inferno erit fletus corporalis quantum ad lacrymarum resolutionem.

Puto quod non erit: quia cum fletus ille sit infinitus, et nihil corporibus damnatorum adiiciatur per nutrimentum, sequeretur quod aliquando per fletum corpora resolverentur et consumerentur; quod est contra fidem.