|
Quintus articulus est, an infallibiliter sit probatum, Angelos esse
motores caelestium corporum, supposito Deum non esse immediatum
motorem illorum corporum.
His respondeo, quod philosophi tam Platonici quam Peripatetici hoc
probare conati sunt rationibus quas efficaces putaverunt: et eorum
rationes fundantur super praedicto rerum ordine, quod scilicet Deus
inferiora per superiora regit, ut etiam sancti doctores tradunt. Quod
autem corpora caelestia a sola natura sua moveantur, sicut gravia et
levia, est omnino impossibile: unde nisi moveantur a Deo immediate,
consequens est quod vel sint animata caelestia corpora, et moveantur a
propriis animabus; vel quod moveantur ab Angelis, quod melius
dicitur. Fuerunt tamen aliqui philosophi, qui posuerunt corpus primum
caelestium corporum moveri a Deo, non mediante alia intelligentia,
sed mediante anima propria; alia vero caelestia corpora moveri
mediantibus intelligentiis et animabus.
|
|