|
Septimus articulus est, an omnia inferiora quae naturaliter in esse
producuntur, fiant per Angelos mediantibus motibus corporum
caelestium, secundum quod facere attribuitur causis naturalibus; idest
educantur de potentia in actum.
Horum etiam responsio dependet ex praemissis. Si enim corpora
caelestia per suum motum sunt causa generationis et corruptionis et
omnium motuum naturalium inferiorum, consequens est quod si Angeli
sunt causa motus caeli, sint etiam causa generationis et corruptionis
et omnium motuum naturalium inferiorum corporum: unde et Gregorius in
IV dialogorum dicit, quod in hoc mundo visibili nihil nisi per
creaturam invisibilem disponi potest. Et ut breviter dicam, omnes
praedicti articuli vel parum vel nihil faciunt ad doctrinam fidei, sed
sunt penitus physici.
|
|