|
Octavus articulus est, an ordine naturae faber posset movere manum ad
aliquid operandum sine angelico ministerio movente corpora caelestia.
Huic videtur per distinctionem respondendum. Quod enim aliquis non
posset movere manum, potest esse dupliciter. Uno modo ex defectu
animae moventis, ut scilicet animae deficiat potentia motiva corporis;
et sub hoc intellectu falsum est quod dicitur: nam anima fabri movet
manum per liberum arbitrium, quod non subiacet neque caelestibus
corporibus neque Angelis, sed soli Deo. Alio modo potest intelligi
ex defectu corporalis membri; sicut homo qui habet manum ligatam vel
aridam, non potest eam movere: et hoc modo, cessante motu caeli,
organum corporis non posset ab anima moveri, quia non remaneret vivum;
quia corpora caelestia ad vitam movent inferiora corpora, ut patet ex
auctoritate Dionysii supra inducta. Si tamen divina virtute praeter
naturae ordinem corpus hominis vivum remaneret cessante motu caeli, et
conservaretur in dispositione illa qua est mobile ab anima, posset homo
per liberum arbitrium quamlibet partem movere corporis.
|
|