|
Primo considerandum est,
quod ratio cuiuslibet est quam significat nomen eius, sicut ratio
lapidis est quam significat nomen eius. Nomina autem sunt signa
intellectualium conceptionum: unde ratio uniuscuiusque rei significata
per nomen, est conceptio intellectus, quam significat nomen. Haec
autem conceptio intellectus est quidem in intellectu sicut in subiecto,
in re autem intellecta sicut in repraesentato: nam conceptiones
intellectuum sunt similitudines quaedam rerum intellectarum. Si autem
conceptio intellectus non assimilaretur rei, falsa esset conceptio de
re illa, sicut si intelligeret esse lapidem quod non est lapis. Ratio
igitur lapidis est quidem in intellectu sicut in subiecto, in lapide
autem sicut in eo quod causat veritatem in conceptione intellectus
intelligentis lapidem talem esse. Cum igitur intellectus rem aliquam
comprehendit, una conceptione perfecte illam rem repraesentat; et sic
diversas conceptiones contingit esse diversarum rerum. Intellectus
autem noster Deum comprehendere non potest, nec ipsum in essentia sua
videre in statu viae, sed aliqualiter ex rebus creatis ipsum
cognoscit. Diversae autem perfectiones rerum creatarum, puta
sapientia, voluntas, et huiusmodi, repraesentant quidem imperfecte
divinam perfectionem: ex hoc enim quod aliqua creatura est sapiens,
aliqualiter accedit ad divinam similitudinem; similiter ex hoc quod est
potens, et ex hoc quod est volens; ita tamen quod quidquid
perfectionis seu nobilitatis competit creaturae, etiam Deo competit,
qui est creaturarum causa effectiva aequivoca. Sed tamen haec diversa
eminentius competunt Deo secundum simplicem essentiam suam. Et
similiter intellectus noster ex rebus creatis scientiam accipiens per
diversas conceptiones assimilatur uni divinae essentiae, licet
imperfecte. Sic igitur bonitas, sapientia, et potentia, et si quid
aliud huiusmodi de Deo dicimus, differunt ratione propter diversas
conceptiones intellectus nostri, sed sunt idem re, quia essentia
divina est una et eadem, quam intellectus noster diversis
conceptionibus repraesentat; sicut etiam diversae res repraesentant
essentiam divinam diversis formis. Sic igitur sane intelligi potest
quod primo ponitur: quia omnis perfectio est in Deo verissime, cum
alia sit sapientiae, alia bonitatis verissima ratio, oportet quod haec
in Deo differant ratione; quia vero modo simplici in ipso sunt, sunt
idem re. Calumniose autem contra haec obiicitur, quod ipsa
differentia sapientiae et bonitatis in Deo sit, et non solum in
intellectu creato. Non enim haec intellexit scribens, sed quod in
Deo, idest cum de Deo dicuntur, differunt ratione, idest secundum
diversas conceptiones intellectus nostri, quae unam divinam essentiam
repraesentent, licet imperfecte. Patet enim iam ex dictis, quod
ratio de qua mentio fit, est quidem in intellectu sicut in subiecto,
in essentia autem divina sicut in repraesentato. Item quod secundo
obiicitur, quod ratio bonitatis divinae includit in se sapientiam,
quia bonitas divina est sapientia, non valet: quia bonitas divina est
divina sapientia ex hoc quod est divina, non ex hoc quod est bonitas;
neque ex hoc quod est sapientia, est bonitas. Hoc autem pertinet ad
rationem bonitatis et sapientiae, scilicet quod competit bonitati
inquantum est bonitas, et sapientiae inquantum sapientia. Unde patet
quod etiam tertium non valet: non enim pertinet ad rationem bonitatis
et sapientiae quod huic vel illi convenit inquantum est divina, sed
quod competit bonitati inquantum est bonitas, et sapientiae inquantum
est sapientia, ut dictum est.
|
|