|
103. Quod vero centesimo
tertio ponitur, nihil ens unum potest esse in diversis, sed aliquod
unum ens in potentia, sic intelligendum est: nihil ens actu creatum
potest esse in diversis naturaliter; non enim haec est falsa: caecus
non potest videre, licet Deus miraculose posset ei dare visum; et sic
cessant obiectiones. Materia autem prima una existens in se
considerata non per unitatem formae, sed per carentiam omnis formae est
in potentia ad hoc quod sit in diversis, licet secundum quod est in
diversis non sit una, sed multiplex.
|
|