Quaestio 106

106. Quod vero centesimo sexto ponitur, quamvis in creatione animae nova materia secundum esse creetur; tamen per essentiam materiae praeexistenti unitur et coniungitur, sicut punctus puncto, nec bene nec intelligibiliter dicitur.