|
108. Quod vero centesimo
octavo ponitur, animae individuantur per individuationem et materias
corporum, quamvis ab eis separatae retineant individuationem, sicut
cera in impressione sigilli, potest et bene et male intelligi: si enim
intelligatur quod animae individuentur per corpora, quasi corpora sint
causa totalis individuationis animarum, falsum est; si vero
intelligatur esse aliqualiter corpora causa individuationis animarum,
verum est: unumquodque enim secundum quod habet esse, habet unitatem
et individuationem. Sicut igitur corpus non est tota causa animae,
sed anima secundum suam rationem aliquem ordinem ad corpus habet, cum
de ratione animae sit, quod sit unibilis corpori, ita corpus non est
tota causa individuationis huius animae; sed de ratione huius animae
est quod sit unibilis huic corpori, et haec remanet in anima etiam
corpore destructo.
|
|