|
13. Quod autem tertio decimo
ponitur, generare non est actus naturae ut communis est, sed ut
coniuncta cum proprietate suppositi generantis, quantum ad id quod
obiiciens tangit, non multum videtur calumniabile, quia coniunctio
potest referri ad intellectum vel locutionem nostram, ut puta cum
dicimus, essentia et paternitas sunt in patre; non autem ad
compositionem rei. Sed magis posset calumniari ex hoc quod dicitur,
generatio est actus naturae in patre, si intelligeretur esse actus
naturae, ut generantis; debet enim intelligi esse actus naturae ut quo
generans generat: natura enim non generat, sed pater naturaliter
generat filium.
|
|