|
14. Quod vero quarto decimo
ponitur, potentiae enim ex parte operationum, scilicet creationis et
generationis quae diversa sunt, et secundum quod prius et posterius se
habent, habent distinctionem, sanum habet intellectum. Quamvis enim
potentia creandi et generandi sit divina essentia, ut obiiciens
tangit: tamen importat respectum quem non importat essentia; et
quantum ad hunc respectum distinguitur potentia, licet non distinguatur
essentia. Similiter etiam licet creationis actio sit Deus et divina
essentia, tamen connotat effectum secundum quem distinguitur creatio a
generatione, non autem secundum ipsam essentiam actionis, prout est
ipsa essentia divina.
|
|