|
15. Quod autem quinto decimo
ponitur, sicut aeternum prius est temporali, ita aliquid aeternum
prius est secundum ordinem ad temporale; unde potentiae ordinatio ad
actum aeternum generandi prior est ordine eius ad actum temporalem
creandi, non habet calumniam: quia actus creandi dicitur temporalis
quantum ad effectum connotatum, ratione cuius non conceditur quod Deus
ab aeterno creet, licet actio eius sit aeterna, quae est divina
essentia. Aeternum etiam licet non habeat ordinem ad aliquid temporale
ut ad finem, habet tamen ordinem ad aliquid temporale, ut principium
ad effectum: Deus enim qui est aeternus, est principium et finis
omnis creaturae.
|
|