|
16. Quod vero sexto decimo
ponitur, esse potest dupliciter accipi, simpliciter et absolute, et
sic non est Deo proprium: vel cum praecisione, idest nullo addito,
et sic est Deo proprium, calumniatur obiiciens non intelligens quod
dicitur. Non enim hic accipitur absolute, secundum quod absolutum
dicitur quod non dependet ab alio; sed absolute, idest universaliter.
Similiter, quod dicitur cum praecisione, idest nullo addito, non
bene intellexit. Intellexit enim scribens, quod esse cui nihil
additur, sed est esse purum subsistens, est proprium Deo; non autem
intellexit quod esse prout sine additione proponitur, sit proprium
Deo.
|
|