|
18. Quod vero decimo octavo
ponitur, ratio creandi, ut est in creaturis, est invariabilis, et
dicitur aeterna a carentia variationis, non recte impugnat obiiciens.
Licet enim omnis creatura de non esse in esse producta sit, et pro
tanto sit aliquo modo variabilis, tamen et definitiones et
propositiones aliquae dicuntur invariabiles propter necessarium ordinem
unius termini ad alium; sicut Socrates variabilis est, et similiter
cursus eius et motus, et tamen hoc est invariabile: si currit
movetur. Haec tamen invariabilitas non facit propositionem aeternam
nisi secundum quod est in intellectu aeterno, scilicet divino.
|
|