|
19. Quod autem decimo nono
ponitur, decima compositio est ex corpore heterogeneo et anima
vegetabili; undecima ex corpore huiusmodi et anima vegetabili et
sensibili, ut animal; duodecima ex his et anima rationali, improprie
dictum est, ut obiiciens tangit, quia dat intelligere per copulam,
quod anima rationalis sit aliud a vegetabili et sensibili; sed credo
quod retulit copulam ad rationale tantum, non ad substantiam animae.
Unde melius staret, si diceret, ex his et rationali, sicut dixit
supra, ex anima vegetabili et sensibili.
|
|