|
Ex praemissis etiam
patet, quod sanum intellectum habere potest quod secundo ponitur,
scilicet: ratio qua differunt divina attributa, partim fundatur super
rem, partim super intellectum. Oportet tamen quod aliter et aliter
fundetur super utrumque. Nam rationes quibus attributa differunt,
fundantur in intellectu nostro, quia sunt in eo sicut in subiecto.
Fundantur autem super rem, quia sunt similitudines quaedam
repraesentantes essentiam divinam suo modo: sic enim dicitur ratio
lapidis fundari super rem, inquantum conceptio intellectus repraesentat
lapidem. Quod autem in contrarium obiicitur, scilicet id quod omnino
unum est, non est diversitatis fundamentum, patet esse falsum ex
praemissis: nam eadem divina essentia a diversis repraesentatur et in
intellectu et in natura. Sic autem intellexit scribens, rationes
diversorum attributorum fundari super essentiam divinam, sicut super
repraesentatum per diversas conceptiones intellectus nostri, quas
nomina diversa significant.
|
|