|
21. Quod autem vigesimo
primo ponitur, essentia est principium actuum notionalium prout est
coniuncta cum proprietatibus personalibus, non habet calumniam ex hoc
quod dicit essentiam esse coniunctam proprietatibus eo modo quo supra
expositum est. Habere autem calumniam magis videtur ex hoc quod
dicitur, essentia est principium actuum notionalium: est enim falsum,
si intelligatur essentia esse principium huiusmodi actuum ut generans
vel spirans; sed si intelligatur esse principium actuum notionalium ut
quo, consonat dictis Magistri, in VII dist. primi Lib., ubi
dicit, quod potentia generandi est divina essentia; potentia autem
generandi est principium generationis ut quo generans generat.
|
|